Evangelium Secundum Lucam*

Caput 17: Versus 19

Surge.Qui infirmitatem suam agnoscens humiliter ante Deum jacuit, divina consolatione surgere ad fortiora opera, et ire crescendo usque ad perfectiora jubetur.Fides tua.Fides quae ad agendas gratias inclinavit, econtra perfidia illos damnat qui de acceptis beneficiis sunt ingrati.Te salvum fecit.In superiori parabola decernitur fidem per humilitatem debere augeri. In ista rebus ipsis manifeste ostenditur, non fidei tantum agnitam rationem, sed fidei exsecutam operationem esse, quae salvum faciat credentem.
(* Traductions européennes)